- PACTA Dotalia
- PACTA Dotaliacum incunda essent, apud romanos. Auspices noctu et sub auroram auguria captabant. Dote dein dictâ, quae ????sui proportione respondebat, signabantur. M. Fab. Quintilian. l. 4. c. 11. Nihil obstat, quo minus iustum Matrimonium sit mente coeumtium, etiamsi tabulae signatae non fuerint. Isidor. l. 9. c. 8. Ante ???sum tabularum, Matrimonii cautiones, quibus invicem emittebant. Quod ipsum et a Iureconsultis admittitur l. Sesa. ff. de donat. int. vir. et uxorem. Iuvenal. Sat. 2. v. 118.Signatae tabulae, dictum feliciter.Recte seliciter: Talis enim erat acclamatio faustior, quâ bona quaeque ominabantur, inprimis auspicatum contractûs initi eventum. Sueton. Dom. c. 13. Domino et dominae feliciter. Non autem prius signabantur hae tabulae seu dotalia Instrumenta, quae veteres Glossae προικῷα appellant, quam sollemnis stipulatio fuisset interposita: ut ex Plauto in Cureulione Actu 5. Sc. 2. et in Aulularia sc. praesagibat, Eruditis obserucatum. Q. Syymmachus l. 9. Ep. 7. Petitoris ambitum, testis fidem in me recepi. Isidor. Etymol. l. 10. Procax idem quod petax proprie; Nam procariest petere: Unde et Nuptiarum petitores Proci dicuntur. Hinc Sidon. Apollinaris Sponsum vocat Petitorem l. 5. Ep. 20. et l. 7. Ep. 20. ait Adolescens solus, tenuis, peregrinus, puellam non inferiorem natalibus Uxorem petit, impetrat, conscribuntur tabulae Nuptiales. Nonius quoque Marcellus c. 5. num. 69. Vigo, inquit prius quam petatur, sperata dicitur. Vide supra. Clarius Servius Sulpitius l. de Dotibus, Qui uxorem ducturus erar, ad eo, unde ducenda erat, stipulabatur eam in matrimonium ductumiri: qui daturus erat, itidem spondebat; is contractus stipulationum sponsionumque dicebatur Sponsalia. Tunc, quae promissa erat, Sponsa appellabatur; qui spoponderat, sponsus. Vide Servium ad illud l. 10. Aen. v. 79.——— ———— Gremiis abducere pactas.Sic pactam pro Sponsam, Velleius dicit Paterculus l. 1. c. 1. Qui (Orestes) se etiam a Pyrrho, Achillis filio, virtute vindicavit. Nam quod pactae eius Menelai atque Helenae filiae Herminoes nuptias occupaverat, Delphis eum interfecit. Sic intelligendus Virg. Aen. l. 7. v. 54.Multi illam toto e Latio, magnaque petebantAusonia.Catullus Epigr. 71. v. 1.Nulli se dicit mulier mea nubere velle,Quam mihi, non si se Iuppiter ipse petat.Claudian. de Paptu l. 1. v. 67.Posce Iovem, dabitur coniux etc.Respondebatur dein dandam, quae petebatur in Uxorem, puellam, et testatio interponebatur, parum refert, scriptône an sine scripto, ut loquitur ICtus l. 7. ff. de Sponsalibus: atque in hac responsione ille Caius, illa Caia vocabatur, cuius rei rationes pete e plutarcho Problem. Rom. c. 29. M. Fab. Quintilianus Institut. Orator. l. 1. c. 7. Nam et Caius C. literâ notatur, quae inversa mulierem significat: quia tam Caias esse vocitatas, quam Caios, etiam ex Nuptialibus sacris apparet. Ubi cum haec nomina in Nuptialibus sacris recepta esse ait, respicit vel ad auspicia, de quibus dictum, vel ad sacrum, quod, dum sponsalia fierent, aut tabulae scriberentur, celebrabatur. Virgilius Aen. l. 3. v. 136. et ad eum Servius,Connubiis arvisque novis operata Iuventus:Perfecit sacrificia, Propter connubia et novas sedes, quia apud Veteres neque Uxor duci, neque ager arari, sine sacrificiis poterat. Eodem respicit Val. Flacc. Argonaut. l. 8. v. 243. ubi de Nuptiis Iasonis et Medeae, sic inter coetera,Inde ubi sacrificas cum coniuge venit ad arasAesonides, etc.Denique tota haec sollennita magnificô epulô finiebatur. Q. Flor. Tertull. l. de Cultu Femin. Praeterea ut conviviis multis ac molestiis supersederent, quae ferme ex more novis Maritis obeunda sunt. L. Appuleius Metam. l. 6. Nec mora, cum cena nuptialis affluens exhiberetur, accumbebat. Suetonius in Aug. c. 53. Dies cuiusque sollemnes srequentare desiit, quum grandior iam natu, et in turba quondam Sponsaliorum diu vexatus, etc. Intererant illi Amici quique et familiares, ipsi interdum Principes, ut Augusti hoc, et Caligulae apud eundem Sueton. c. 25. exemplô patet. Deducebatur deinde per vim abrepta e gremio Matris in domum Mariti Sponsa, cui ritui Domiducus Deus praeesse credebatur, consummabanturque Nuptiae.Vide Thom. Dempster. Paralipom. in Ioh. rosini Antiqq. Rom. l. 5. c. 37. supra, in voce Nuptiae, ac infra Sponsa.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.